monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'Versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p1, p2, V. Sequentia.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , IV. Sequentia. <<<     >>> VI. Sequentia.

V. Sequentia.

1  Multa quoque alia coelestis Magister saluberrima protulit monita, quae veraces eius symmistae, Matthaeus et Lucas, scriptis memoriae commendaverunt. 2  Ibat Iesus in civitatem Galilaeae, quae vocatur Naim, quae in secundo milliario Thabor montis contra meridiem iuxta Endor sita est. 3  Dum portae urbis appropinquaret cum copioso agmine, quod comitabatur; ecce defunctus iuvenis unicus viduae filius efferebatur. 4  Quam cum Dominus flentem vidisset, misericordia motus super illam, dixit: Noli flere. 5  Baiulis stantibus accessit, loculum tetigit et exanimi dixit: Adolescens, dico tibi, surge. 6  Illico revixit, resedit et loqui coepit; vitaeque reparator illum matri sanum restituit. 7  Timor omnes invasit videntes. 8  Divino nutu multa Dominum turba sequebatur, multa viduam comitabatur; ut, viso tanto miraculo, multi testes, multi fierent Dei laudatores (Luc. VII, 11-17). 9  Ioanni renuntiantur in Herodis carcere miracula Christi. 10  Unde ab ipso mittuntur duo discipuli, ut diligenter per ipsam perscrutentur Dei sophiam secreta de provisione coelesti. 11  Regressis Ioannis nuntiis, multa de eius magnitudine loquitur, et pueris in foro sedentibus generationem comparat Iudaeorum (Matth. XI, 2-19; Luc. VII, 18-32). 12  Tunc coepit Iesus exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam in praedicatione eius. 13  Huc usque generationem Iudaicam communiter redarguerat, nunc quasi nominatim civitates eorum increpat; praecipue Corozaim, id est mysterium meum, Bethsaidam, id est domum fructuum, et Capharnaum, quia, visis signis et operibus, converti noluerunt (ibid. 20-24; Luc. X, 12-15). 14  Deinde Iesus Deo Patri gratias agit, quia sapientibus saeculi secreta sua abscondit et parvulis revelavit (Matth. XI, 25-30). 15  Pharisaeis reprehendentibus quod discipuli Sabbatis, dum per sata irent, spicas vellerent, et manibus confricantes manducarent, Salvator eos excusavit, et exemplo de David et Abiathar sacerdote prolato, dixit: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum. 16  Itaque Dominus est Filius hominis etiam Sabbati (Matth. XII, 1-8; Marc. II, 23-28; Luc. VI, 1-5). 17  Introivit iterum Sabbato in synagogam, et sanavi hominem qui habebat manum aridam. 18  Pharisaei livore commoti quod Iesus omnia gloriose agebat, exeuntes cum Herodianis consilium fecerunt quomodo eum perderent. 19  Quapropter inde secessit et secuti sunt eum multi; et curavit omnes. 20  Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. 21  Scribis autem et Pharisaeis opera Christi depravare sinistra interpretatione nitentibus, et ab eo signum de coelo petentibus, ipse profunda et spiritualia disseruit, quibus malos redarguit et bonos instruxit. 22  Generationi quoque nequam nullum nisi Ionae signum esse dandum perhibuit; cui reginam Austri, quae de finibus terrae sapientiam Salomonis audire venit, et poenitentes Ninivitas meriti comparatione praeposuit (Matth. XII, 9-45; Marc. III, 1-5; Luc. VI, 6-10). 23  Matre vero eius et fratribus foris stantibus, et cum illo loqui quaerentibus, extendens manum in discipulos suos, dixit: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui est in coelis, ipse meus frater, et soror, et mater mihi est (Matth. XII, 46-50; Marc. III, 1-35; Luc. VIII, 19-21). 24  In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae. 25  In naviculam ascendens, sedit, et turbae stanti in littore multa in parabolis edidit. 26  De agricola, qui exiit seminare, idoneam operationi suae similitudinem ostendit; et de ipsis seminibus, quorum pars periit, quia secus viam aliud cecidit, et conculcatum est ab hominibus, et volucres coeli comederunt; aliud in petrosa, aliud in spinas, et variis eventibus suffocata sunt. 27  Quid significent ista, breviter et liquido mihi adnotabo. 28  Semen est verbum Dei, sator autem Christus, volucres daemonia. 29  Via est prava mens, malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. 30  Petra est protervae mentis duritia. 31  Terra est lenitas animae obedientis. 32  Sol vero fervor est persecutionis saevientis. 33  Spinae sunt corda divitiarum ambitione sollicita. 34  Bona terra est devota et fidelis mens, quae fructum reddit centesimum, et sexagesimum, et tricesimum. 35  Centesimum fructum reddit, qui universa aeternitatis intentione facit; sexagesimum, id est opus perfectum cum doctrina, propter sex et decem; tricesimum, id est fidem cum doctrina, propter tria et decem. 36  Item aliter: Centesimus fructus virginum est, et martyrum pro societate vitae, seu contemptu mortis; sexagesimus viduarum est, propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis. 37  Solet enim otium sexagenariis concedi post militiam. 38  Tricesimus vero coniugatorum est, quia haec aetas praeliantium est (Matth. XIII, 1-23; Marc. IV, 1-20; Luc. VIII, 4-15). 39  Deinde verus Propheta, confluentibus turbis, alias propinat parabolas, de bono semine seminato et de zizaniis, de grano sinapis, et de fermento, quod acceptum mulier in farinae satis tribus abscondit, donec fermentaretur totum. 40  Salvator sedens in navi, quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi alimenta susciperet varia. 41  Diversis ergo utitur parabolis, ut satisfaciat voluntatibus variis (Matth. XIII, 24-35; Marc. IV, 26-33; Luc. XIII, 18-21). 42  Dimissis turbis, in domum venit, et interrogantibus discipulis parabolam zizaniorum declaravit (Matth. XIII, 36-43; Marc. IV, 34). 43  Tunc etiam de thesauro abscondito in agro, de negotiatore et margarita, de retibus missis in mare adiecit, et quid figuraret exposuit. 44  Inde in patriam suam transiit, et in synagogis eorum eos docuit, ita ut omnes mirarentur (Matth. XIII, 44-58; Marc. VI, 1-6). 45  Rogatus a Pharisaeo, Salvator in domo eius manducat. 46  Mulier vero, quae peccatrix fuerat, discumbentis Domini pedes lacrymis rigat, capillis capitis sui tersit et unguento unxit. 47  Omnia, quibus illicite usa prius ad peccatum fuerat, Deo penitus devota immolat. 48  Quot in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. 49  Falsa tumens iustitia Pharisaeus aegram reprehendit de aegritudine et medicum de subventione, a quo duorum parabola redarguitur debitorum; proprioque iudicio ut freneticus convincitur, qui funem portat ex quo ligetur. 50  Peccatricis bona poenitentis enumerantur, et mala falsi iusti corriguntur a Iudice, cuius oculis intima quaeque nuda panduntur. 51  Tandem Iesus Mariae peccata remisit, quoniam ipso teste multum dilexit. 52  Fides, inquit, tua te salvam fecit: vade in pace (Luc. VII, 36-50). 53  Evangelizante Domino et discipulis eius, mulieres sequebantur, et de suis facultatibus eis obsequebantur, Maria scilicet Magdalene, et Ioanna uxor Cuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae divinitus inspiratae. 54  Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam, more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. 55  Hoc, quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abiecisse memorat. 56  Susanna interpretatur lilium; Ioanna, Dominus gratia eius, vel Dominus misericors; Maria, amarum mare; Magdalene, turrensis. 57  Interpretationibus nominum suorum evidenter depromitur, quibus praerogativis meritorum ministrae Domini decorantur (Matth. XXVII, 55; Marc. XV, 40, 41; Luc. VIII, 1-3). 58  Die festo Iudaeorum Iesus Ierosolymam ascendit, hominemque qui per XXXVIII annos languerat sanavit ad probaticam piscinam, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, ubi sacerdotes lavabant carnes pecudum, unde legali ritu faciebant Deo sacrificia. 59  Piscina haec quinque porticus habebat, in quibus multitudo magna languentium iacebat, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum. 60  Porro Angelus Domini descendebat in piscinam et movebatur aqua; et qui prius descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a qua cunque tenebatur infirmitate. 61  Iubente Christo, statim sanus factus est homo, grabatumque suum sustulit Sabbato. 62  Murmurantibus inde Iudaeis et blasphemantibus, Sophia Patris respondit, arcana divinitatis suae, ut Ioannes Theologus refert, multipliciter manifestavit, et lucernae suae Ioanni Moysique insigne testimonium perhibuit. 63  In illo tempore Herodes tetrarcha famam Iesu audivit, puerisque suis dixit: Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis; ideo virtutes operantur in eo. 64  Herodes enim Ioannem tenuit, eumque alligavit et in carcere posuit, propter Herodiadem quam Philippo fratri suo tulerat, sibique, contradicente Ioanne, sociaverat. 65  Versipellis adulter praeconem veritatis occidere voluit, sed populum, a quo Dei vates venerabatur, timuit. 66  Ioannem etiam Herodes metuebat, quem virum iustum et sanctum sciebat; sed amor mulieris eum vicit, cui districto Dei iudicio contigit ut propter appetitum adulterae sanguinem funderet sancti prophetae. 67  Herodes die natalis sui coenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae. 68  Ibi filia Herodiadis, dum saltasset, et Herodi simulque recumbentibus placuisset, iuramento a rege sibi facto quod quidquid postularet ab eo impetraret, instinctu matris perfidae, in disco sibi petiit dari caput Ioannis Baptistae. 69  Funestus rex spiculatorem misit, caput Praecursoris Christi amputari iussit, quod mox pro saltationis pretio allatum est in disco puellae, et in impuro convivio cruentae factae sunt epulae. 70  Discipuli vero Ioannis corpus in Samaria sepelierunt, et venientes ad Iesum, haec nuntiaverunt (Matth. XIV, 1-12; Marc. VI, 14-29; Luc. III, 19, 20; IX, 7-9). 71  Salvator, audita nece Baptistae sui, inde secessit, et seorsum trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, in desertum locum abiit; non timore mortis, sed parcens inimicis suis, ne homicidio iungerent homicidium, si crebro visis eius miraculis in zelum irritarentur lethiferum. 72  Distulit itaque in diem Paschae interitum suum, et nobis praebuit exemplum vitandi temeritatem tradentium. 73  Cum audissent turbae, pedestres eum secutae sunt. 74  Videns Iesus turbam multam, misertus est eius et curavit languidos eorum. 75  Vespere facto, quinque panes hordeaceos et duos pisces accepit, aspiciens in coelum, benedixit, fregit, discipulisque, ut apponerent turbis, dedit. 76  Turbas vero super fenum discumbere iussit. 77  Ministrantibus apostolis, quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, manducaverunt et saturati sunt, et de reliquiis XII cophini fragmentorum pleni sublati sunt (Matth. XIV, 13-21; Marc. 78  VI, 30-44; Luc. 79  IX, 10-17; Ioan. 80  VI, 1-13). 81  Haec omnia mysteriis plena sunt. 82  Iesus de Iudaea secedit, in desertum gentium venit. 83  Turbae sequuntur. 84  Languidos, eorum misertus, curat. 85  Quinque panibus hordeaceis Mosaicae legis, et duobus piscibus prophetiae et psalmorum, pavit. 86  Et hoc vespere, id est fine saeculorum propinquante, peregit; cum ipse sol iustitiae pro nobis occubuit. 87  Homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 88  Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent ut eum raperent et regem facerent, discipulos iussit in naviculam ascendere, eumque trans fretum praecedere, et ipse dimissa turba fugit in montem solus orare. 89  Vespere facto, navicula in medio mari iactabatur fluctibus, et pene tota nocte in remigando laborantibus ventus obstabat contrarius. 90  Quarta vigilia noctis, cum remigassent quasi stadia viginti quinque vel triginta, venit ad eos ambulans super mare; et videntes, timuere quia putabant eum phantasma esse. 91  Prae timore clamantibus, statim dixit Iesus: Ego sum; nolite timere. 92  - Domine, inquit Petrus, si tu es, iube me venire ad te super aquas. 93  At ipse ait: Veni. 94  Descendens Petrus de navicula, ambulat super aquam, ut veniret ad Iesum. 95  Videns vero ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, clamavit: Domine, salvum me fac. 96  Continuo Iesus manum extendit, et se in periculo invocantem apprehendit: Modicae, inquit, fidei, quare dubitasti? Ascendente Iesu in naviculam, cessavit ventus; et ista videntes adoraverunt et Filium Dei confessi sunt (Matth. XIV, 22-33; Marc. VI, 45-52; Ioan. VI, 14-21). 97  Nota quod Ioannes describit miraculum panum prope Pascha factum fuisse; Matthaeus vero et Marcus commemorant hoc statim occiso Ioanne factum esse. 98  Unde colligitur Ioannem imminente Pascha decollatum, annoque sequenti, cum Pascha denuo rediret, mysterium Dominicae passionis esse completum.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , IV. Sequentia. <<<     >>> VI. Sequentia.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'Versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p1, p2, V. Sequentia.'